monumenta.ch > Plinius > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 157
{XLIII} Auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta pertinentium. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus - aliqui psaranum vocant -, tertium ex chalazo chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese remittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime probantur.